- CONHA Margaritaria
- CONHA Margaritarianon unius generis est. Pinnae, pectines et myaces, diversae certe concharum species, in quibus margaritum gigni Veteres prodidêre. Nec hodiernô tempore una concha lapidem hunc generat. Omnium praestantissimae ad gignendas margaritas habentur hodie, quae leves et candidae sunt, quas piunis limiles, aut pinnas, Veteres dixêre. De his Androsthenes intelligendus, qui λεῖον ὄςρακον καὶ δασὺ, Conchae margaritiserae tribuit, testam laevem et hirsutam. Unde πιννικὸν dictum margatitum, et πίννινον ἔριον, lana, quâ concha illa comat et hirsuta est: hodieque Cheripo id genus laevis conchae Persis est Indisque. Alia est species, quam vulgo μαργαρομήτραν, i. e. matrem perularum appellant, quae maior est et exteriori parte scabra, impolita ac rugis insecta, Chanque indigenis, pectini similior, quam pinnae, unde κτένα eam Procopius vocat. Sed et Myes seu Myaces margaritam ferunt, quae nomen invenere, ἀπὸ τοῦ μύειν, quod claudant se atque aperiant, quoties lubet, ut faciunt omnes conchae duplices aut bipatentes, Unde quia eiusmodi conchis ligulae fiebant et cochlearia, inde μύςρον, pro ligula occutrit. Roscidô autem conceptu gravidas fieri margaritarias Conchas et pro qualitate roris, quem acceperint, aut candescere partum aut turbidum esse, aut pallescere, ait Plin. l. 9. c. 35. quem rorein asperglnis Lunaris nomine designat Solinus, c. 53. Et aestatis tempore noctu praecipue iscutare et oandi has conchas, ut humorem hunc recipiant, per diem vero comprimi, tradit Isidorus Characenus. Sed quomodo conchae in medio maris totae intra aquam conditae rorem illum cupitum, qui de caelo labitur, haurire queant? pleraeque enim earum saxis ac scopulis adhaerescunt, fixaeque radices agunt, totô mari tectae, Imo adco in penitis ac profundis marium sedes sibi collocant nonnullae, ἐμβύθιοι hinc et πελαγίοι dictae, ut ad eas exquitendas urinatores saepe in mare descendant, 24. orgyarum altitudine: cum tamenillae, quae ῥιζοβολοῦσι, plurimum et maximum nutriant margaritum. Scribit idem Isidorus, per tonitrua frequentia et imbrium effusionern, magis patere concham, et plurimum gigni margaritum: quod non inde fit, quod imbres illos conchae hauriant, sed quâdam occultâ naturae vi ac proprietate: quâ videl. et tubera tum maxime nasci, ac grandelcere, traditum est, cum fuerint imbres autumnales, et maxime, cum tonitrua. Contra Plinius, tonitrua concharum partuin officere, dicit. Etenim pavore attonitas, abortivos fetus edere, specie tenus inania et inflata quaedam margaritarum simulacra sine corpore, φυσήματα Graec. Fulguratione vero comprimi conchas et minorem margaritam edere, idem addit, quia compressae ieiunant, et promodo ieiunii, fetus minuieur. Hoc cerrum conchis maiorem, caeli pacari ac quieti societatem esle. Sed et tradit Plinius, crassescere in senecta margaritas conchisque adhaerescere, nec his avelli pofse sine lima: contra Isidorus, principio conchae margatitam adhaerescere, et quamdiu adhaerescit, incrementum capere per solidum conchae; postmodum carne subnascente ad ipsam radicem et molliter resectam a concha margaritam separante, ubi eam complexa est totam, non amplius alimenta capere et angescere margaritani, sed lucidiorem fieri et leviorem acquirere. Quod utrumque de nonnullis verum. Et quidem quae conchis adhaerescunt margaritae atque inde limâ avelluntur, quia alteram faciem planam habent, τυμπάνων nomen apud Graecos habuêre etc. Coeterum Conchae, in quibus pretiosus hic calculus nascitur, ex earum genere sunt, quas Graeci διθύρους vocant et κοίλας, i. c. clusiles seu apertiles et consavas intus, hincque duplices dictas, ira ur dimidiatae formam lancis vel disci satis belle referant, a qua figura μάργαρα dictae videntur, μάργαρον enim pro lance, vox Graeciae vetus est. Inde periculum margaritarum piscatoribus, conchâ, quum manum vidit, comprimente se, eamque si praeveniat abscindente, ut idem habet Isidorus. Partes earum, sicut et purpurae aliarumque ostrearum, infima πυθμὴν, media μύκων vel μηκώνιον, suprema τράχηλος seu σπόνδυλος. Inter quas μήκωνες sibrae sunt, vel fimbriae, Martiali, l. 7. Epigr. 19. v. 7. cirri: quos purpureus crinis ambit, a quo pinnarum capillitio et molli lanositate tenuis vestis μήκων quoque appellata est. Namque et neri hoc vellus et inde vestes texi consuevisse, dicemus infra, in voce Papaveraca, item Pinnicum. Ex ipsis autem couchis cochlearia hodieque ac lanculas poculaque fieri, veminiignotum. Vide Plura hanc in rem, apud Plinium, l. 9. c. 35. et Salmas. ad Solin. p. 1123. et seqq. nec non hîc passim, inptimis ubi de Margaritis, in voce Peninim, de Perlis et Unionibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.